|
HIGINO
DE ASTRONOMIA
LIBER II
|
Sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus, nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori.
I
Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus
ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque
studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse
dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam
veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam
utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum
cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro
magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie
virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea
figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor,
Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans
persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid
ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit.
Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana
convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad
Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia
legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus.
Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati
ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium autem
Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam duxerunt, cum
Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse;
quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter
sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silva
persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut eum manifesto
diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in
ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam
invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse. Quod factum
ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae stellis figuratam
constituisse.
Hoc signum, ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex.
Araethus autem Tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur.
II
ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram
esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe
quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi est,
et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Curetas fuisse,
qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram nymphas fuisse
Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas, et
utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri Septemtriones dixerunt. Sed maiorem
Arctum complures plaustri similem dixerunt, et amaxan Graeci appellaverunt;
cuius haec memoriae prodita est causa. In initio qui sidera perviderunt et
numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt, non Arctum, sed
Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae quae pares et maxime in uno loco
viderentur, pro bubus haberentur, reliquae autem V figuram plaustri similarent.
Itaque et quod proximum huic est signum Booten nominari voluerunt, de quo
posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Booten, nec illud Plaustrum
dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circa polum, qui boreus
appellatur, versari, et Bootes agitare eam dicatur. In quo non mediocriter
videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V et XX sunt a
quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII stellarum
perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes appellabatur,
Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit, haec Arctos est
appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque nomine et Arctum et
Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. Incidit
etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctos Phoenice appelletur, et
illi qui hanc observant, verius et diligentius navigare dicantur; quare, si haec
sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intelligere videntur,
de qua historia sit profecta ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius,
qui diligenter de his rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione
fuit Phoenix, ut Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore
utuntur Arcto. Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et
hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab
inventoris genere Phoenicen appellant.
III
SERPENS. Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos collocatus. Qui dicitur aurea mala Hesperidum custodisse et ab Hercule interfectus, ab Iunone inter sidera collocatus, quod illius opera Hercules ad eum est profectus.Qui hortum Iunonis tueri solitus existimatur. Ait enim Pherecydes, Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea mala cum ramis. Quae Iunonem admiratam, petisse a Terra, ut in suis hortis sereret, qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse; hoc etiam signi erit, quod in sideribus supra eum draconem Herculis simulacrum ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat; quare quosvis licet intellegere hinc maxime draconem dici. Nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a gigantibus Minervae obiectum esse, cum eos oppugnaret; Minervam autem arreptum draconem contortum ad sidera iecisse, et ad ipsum axem caeli fixisse. Itaque adhuc eum implicato corpore videri, ut nuper ad sidera perlatum.
IV
ARCTOPHYLAX. De hoc fertur ut sit Arcas nomine, Callistus et Iovis filius,
quem dicitur Lycaon, cum Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne
concisum pro epulis apposuisse. Studebat enim scire, si deus esset, qui suum
hospitium desideraret; quo facto non minore poena est affectus. Nam statim
Iuppiter, mensa proiecta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in lupi
figuram convertit. At pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam
Aetolorum alendum. Qui adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius vidit
matrem in ursae speciem conversam; quam interficere cogitans persecutus est in
Iovis Lycaei templum, quo ei qui accessisset, mors poena erat Arcadum lege.
Itaque cum utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum misertus, ereptos
inter sidera collocavit, ut ante diximus. Hic autem e facto sequens Ursam
perspicitur, et Arctum servans Arctophylax est appellatus. Nonnulli hunc Icarum
Erigones patrem dixerunt, cui propter iustitiam et pietatem existimatur Liber
pater vinum et vitem et uvam tradidisse, ut ostenderet hominibus, quomodo
sereretur, et quid ex eo nasceretur; et cum esset natum, quomodo id uti
oporteret. Qui cum sevisset vitem, et diligentissime administrando floridam
falce fecisset, dicitur hircus in vineam se coniecisse, et quae ibi tenerrima
folia videret, decerpsisse. Quo facto Icarum irato animo tulisse eumque
interfecisse, et ex pelle eius utrem fecisse, ac vento plenum praeligasse, et in
medium proiecisse suosque sodales circum eum saltare coegisse. Itaque
Eratosthenes ait: Ikarion posi prota peri tragon orchesanto. Alii dicunt Icarum,
cum a Libero patre vinum accepisset, statim utres plenos in plaustrum inposuisse;
hac re etiam Booten appellatum. Qui cum perambulans Atticorum fines, pastoribus
ostenderet, nonnulli eorum aviditate pleni, novo genere potionis inducti, somno
consopiuntur, atque alius aliam se in partem reiciunt. Ut semimortua membra
iactantes, alia ac decebat loquebantur, reliqui eorum arbitrati venenum ab Icaro
datum pastoribus, ut eorum pecora abigeret in suos fines, Icarum interfectum in
puteum deiecerunt, sed ut alii demonstrant secundum arborem quandam defoderunt.
Qui autem obdormierant, experrecti cum se numquam melius quiesse faterentur, ac
requirerent Icarum, ut pro beneficio munerarentur, interfectores eius animi
conscientia permoti, statim se fugae mandaverunt et in insulam Ceorum
pervenerant; a quibus ut hospites recepti, domicilia sibi constituerunt. At
Erigone Icari filia, permota desiderio parentis, cum eum non redire videret ac
persequi conaretur, canis Icari, cui Maera fuit nomen, ululans tu videretur
obitum domini lacrimare, rediit ad Erigonen. Cui non minimam cogitatae mortis
suspicionem ostendit; neque enim puella timida suspicari debebat nisi patrem
interfectum, qui tot dies ac menses abesset. At canis vestem eius tenens
dentibus, perducit ad cadaver. Quod filia simul ut vidit, desperata spe,
solitudine ac pauperie oppressa, multis miserata lacrimis in eadem arbore, sub
qua parens sepultus videbatur, suspendio sibi mortem conscivit; cui canis
mortuae spiritu suo parentavit. Nonnulli enim hunc ini puteum se deiecisse
dixerunt, Anigrum nomine; quare postea neminem ex eo puteo bibisse memoriae
tradiderunt. Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris corpora eorum deformavit.
Itaque complures Icarum Booten, Erigonen Virginem nominaverunt, de qua
posteriusdicemus; canem autem sua appellatione et specie Caniculam dixerunt.
Quae a Graecis, quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur. Alii hos a
Libero patre figuratos inter sidera dicunt.
Interim cum in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mortem consciscerent, quod Erigone moriens fuerat precata, ut eodem leto filiae Atheniensium adficerentur, quo ipsa foret obitura, nisi Icari mortem persecuti et eum forent ulti; itaque cum id evenisset, ut ante diximus, petentibus eis Apollo dedit responsum, si vellent eventu liberari, satisfacerent Erigonae. Qui quod ea se suspenderat, instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus se iactarent, ut qui pendens vento movetur. Quod sacrificium sollemne instituerunt. Itaque et privatim et publice faciunt, et id aletidos appellant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut ignotam et solitariam oportebat, mendicam appellabant, quas Graeci aletidas nominant. Praeterea Canicula exoriens aestu Ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod latrones recepissent. Quorum rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, Actaeonis pater, petiit a parente, quo facto calamitate civitatem posset liberare. Quem deus iubet multis hostiis expiare Icari mortem, et ab Iove petere, ut, quo tempore Canicula exoriretur, dies XL ventum daret, qui aestum Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus confecit et ab Iove impetravit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur (etos enim Graece annus est Latine); nonnulli etiam aetesias appellaverunt, quod expostulatae sunt ab Iove et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, ne nos omnia praeripuisse existimemur.
Sed ut ad propositum revertamur, Hermippus qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Iasione Thusci filio concubuisse, quamobrem fulmine percussum conplures cum Homero dixerunt. Ex his, ut Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, nascuntur filii duo, Philomelus et Plutus; quos negant inter se convenisse. Nam Plutum, qui ditior fuerit, nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum autem necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo boves duos emisse, et ipsum primum plaustrum fabricatum esse. Itaque arando et colendo agros ex eo se aluisse; cuius matrem inventa miratam, ut arantem eum inter sidera constituisse et Booten appellasse. Ex hoc autem Parianta demonstrant natum, qui de suo nomine Parios et oppidum Parion appellavit.
V
CORONA. Haec existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera
collocata. Dicitur enim in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum
coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona
conferrent. Sed ut ait qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit,
cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non
recusavit condicionem. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis,
per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod aurum
et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant.
Qui autem Argolica conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum, hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret. Hunc autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur.
Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse. Quem referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, retulit, compluribus lucentem gemmis. Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter sidera collocasse.
VI
ENGONASIN. Hunc Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum,
de quo ante diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem
leonis, dextra clavam tenentem. Conatur interficere draconem Hesperidum
custodem, qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur, quo magis
custos adpositus esse demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit.
Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco
caput erectum, Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius
dextram partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra
proiecta cum pelle leonis, ut cum maxime dimicans apparet. Etsi quis sit hic
negat Aratus posse quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid
verisimile dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium,
Megistus patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram
conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii
restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere
videtur, quod existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae
Thesei matri praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide
sublato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime
possit, lapidem extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei
signo est collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium,
lyram quoque didicisse videbatur. Idque et Anacreon dicit:
agchou d'Aigeideo Theseos esti lyre.
Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules ab Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum.
VII
LYRA intere sidera constituta est hac, ut Eratosthenes ait, de causa,
quod initio a Mercurio facta de testudine, Orpheo est tradita, qui Calliopes et
Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existimatur suo artificio
feras etiam ad se audiendum adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad
inferos descendisse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse,
praeter Liberum patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit, ut Oeneus in
sacrificio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut complures dixerunt, in Olympo
monte, qui Macedoniam dividit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, Pangaeo
sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber obiecisse Bacchas, quae corpus
eius discerperent interfecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit
speculatus, id ei accidisse; Musas autem collecta membra sepulturae mandasse, et
lyram quo maxime potuerunt beneficio, illius memoriae causa figuratam stellis
inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate. Quorum Orpheus Apollinem
maxime laudarat, Iuppiter autem filiae beneficium concessit. Alii autem dicunt
Mercurium, cum primum lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem chordas
instituisse ex Atlantidum numero, quod Maia una ex illarum numero esset, quae
Mercurii est mater. Deinde postea cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab
eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti Apollini, ut liceret dicere se
invenisse lyram, concessit, et ab eo virgulam quandam muneri accepit. Quam manu
tenens Mercurius, cum proficisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones
inter se coniuncto corpore alium alium appetere, ut qui dimicare inter se
viderentur, virgulam inter utrumque subiecit; itaque discesserunt. Quo facto,
eam virgulam pacis causa dixit esse constitutam. Nonnulli etiam cum faciunt
caduceos, duos dracones implicatos virgula faciunt, quod initium Mercurio fuerat
pacis. Eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus virgula
utuntur. Sed ut ad propositum revertamur, Apollo lyra accepta dicitur Orphea
docuisse, et postquam ipse citharam invenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli
etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis venisse, cui earum
Adonim concederet. Quibus Calliopen ab Iove datam iudicem, quae Musa Orphei est
mater; itaque iudicasse, uti dimidiam partem anni earum unaquaeque possideret.
Venerem autem indignatam, quod non sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus
quae in Thracia essent mulieribus, ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque
appeterent, ut membra discerperent. Cuius caput in mare de monte perlatum,
fluctibus in insulam Lesbum est reiectum; quod ab his sublatum et sepulturae est
mandatum. Pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse.
Lyra autem a Musis, ut ante diximus, inter astra constituta est. Nonnulli aiunt,
quod Orpheus primus puerilem amorem induxerit, mulieribus visum contumeliam
fecisse; hac re ab his interfectum.
VIII
OLOR. Hunc Graeci cygnum appellant; quem conplures, propter ignotam illis
historiam, communi genere avium ornin appellaverunt. De quo haec memoriae prodi
est causa. Iuppiter cum, amore inductus, Nemesin diligere coepisset neque ab ea
ut secum concumberet impetrare potuisset, hac cogitatione amore est liberatus.
Iubet enim Venerem aquilae simulatam se sequi; ipse in olorem conversus ut
aquilam fugiens ad Nemesin confugit et in eius gremio se collocavit. Quem
Nemesis non aspernata, amplexum tenens somno est consopita; quam dormientem
Iuppiter compressit. Ipse autem avolavit, et quod ab hominibus alte volans caelo
videbatur, inter sidera dictus est esse constitutus. Quod ne falsum diceretur,
Iuppiter e facto eum volantem et aquilam consequentem locavit in mundo. Nemesis
autem, ut quae avium generi esset iuncta, mensibus actis, ovum procreavit. Quod
Mercurius auferens detulit Spartam et Ledae sedenti in gremium proiecit; eo quo
nascitur Helena, ceteras specie corporis praestans, quam Leda suam filiam
nominavit. Alii autem cum Leda Iovem concubuisse in olorem conversum dixerunt;
de quo in medio relinquemus.
IX
CEPHEUS. Hunc Euripides cum ceteris Phoenicis filium Aethiopum regem esse
demonstravit, Andromedae patrem, quam ceto propositam notissimae historiae
dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo liberatam uxorem duxisse. Itaque ut
totum genus eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea inter sidera superiores
numerasse.
X
CASSIEPIA. De hac Euripides et Sophocles et alii complures dixerunt, ut
gloriata sit se forma Nereidas praestare. Pro quo facto inter sidera sedens in
siliquastro constituta est. Quae propter impietatem, vertente se mundo,
resupinato capite ferri videtur.
XI
ANDROMEDA. Haec dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata,
propter Persei virtutem, quod eam ceto propositam periculo liberarat. Nec enim
ab ea minorem animi benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater
Cepheus, neque Cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac
patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine
fabulam commodissime scribit.
XII
PERSEUS. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis
esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio
ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum
accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque
Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur,
eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a
Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit;
quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in
Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro
Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo
quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente,
exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile
Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur
habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo
alio tempore plura dicemus.
XIII
HENIOCHUS. Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut
Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos
quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse,
quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas,
ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus
instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae
pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque
impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani
amorem Hephaestius est appellatus. Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei
vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret,
repulsus effudit in terram voluptatem. Quo Minerva, pudore permota, pede
pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur Erichthonius anguis, qui ex terra et
eorum dissensione nomen possedit. Eum dicitur Minerva in cistula quadam ut
mysteria contectum, ad Erechthei filias detulisse et his dedisse servandum;
quibus interdixit, ne cistulam aperirent. Sed ut hominum est natura cupida, ut
eo magis appetant, quo interdicatur saepius, virgines cistam aperuerunt et
anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium se
praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est
educatus. Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt, eumque
primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum
quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus.
Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum
nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum
locum possedisse. Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine
Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens
corpus in mundo constituisse existimatur.
Huius in numero sinistro Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices. Alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso, et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo dicit. Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse. Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Creta. Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta, anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium; itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum. Qui, quod eum diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit.
XIV
OPHIUCHUS, qui apud nostros scriptores Anguitenens est dictus,
supraScorpionem constituitur, tenens manibus anguem medium corpus eius
implicantem. Hunc complures Carnabonta nomine dixerunt Getarum, qui suunt in
Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum est potitus, quo primum semina
frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres enim cum sua beneficia
largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru draconum
collocatum (qui primus omnium una rota dicitur usus, ne cursu moraretur) iussit
omnium nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posterique
eorum a fero victu segregarentur. Qui cum pervenisset ad eum, quem supra diximus
Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus, deinde non ut beneficus
advena et innocens, sed ut crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus
producere, suam paene perdidit vitam. Carnabontis enim iussu cum draco unus
eorum esset interfectus, ne cum Triptolemus sensisset insidias sibi parari,
curru praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo venisse et ereptum
adulescenti currum, dracone altero subiecto, reddidisse, regem pro coepto
maleficio poena non mediocri adfecisse narratur. Hegesianax enim dicit, Cererem
memoriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem
draconem ut interficere existimetur. Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam
sibi conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud
flumen Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et
ripam frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis
ornatum muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter
sidera collocatum. Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui
cum suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit
templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis
saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone
obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris
voluntate est constitutus. Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna
merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine
demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum
insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in
ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum
interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas
Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes
feras et eum draconem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilectus esset,
locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa
videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius
sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat
civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit
casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter
Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius enim cum esset inter
homines, et medicina ceteris praestaret, ut non satis ei videretur hominum
dolores levare, nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fertur
Hippolytum, quod iniquitate novercae et inscientia parentis erat interfectus,
sanasse, ita uti Eratosthenes dicit. Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera
revixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse,
ipsum autem propter artificium et Apollinem eius patrem inter sidera anguem
tenentem constituisse. Ut quidam dixerunt, de hac causa anguem dicitur tenere.
Quod cum Glaucum cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, bacillum
tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius
adrepsisse; quem Aesculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem
feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam, et
in caput eius inposuisse; quo facto, utrosque loco fugisse; quare Aesculapium
usum eadem herba et Glaucum revixisse. Itaque anguis et in Aesculapii tutela et
in astris dicitur collocatus. Qua consuetudine ducti posteri eius tradiderunt
reliquis, ut medici anguibus uterentur.
XV
SAGITTA. Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam
dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus
dicere non inutile videtur. Antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium
sacrificia administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere
flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non
optingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse
existimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem
coicerent, partem in suo consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit.
Quod cum facile a deo, non ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat
tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex
utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque
fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut
quam vellet eorum sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit
cogitatione, neque ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed
(quoniam credere instituimus historiis) deceptus a Prometheo, utrumque putans
esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus
et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit
deorum, igni comburunt. Sed ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum
rescisset, animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus
deorum potestate valeret, neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui
non posset. Prometheus autem consuetus insidiari, sua opera ereptum mortalibus
ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis, devenit ad Iovis ignem; quo
deminuto et in ferulam coniecto, laetus, ut volare non currere videretur, **?
ferulam iactans, ne spiritus interclusus vaporibus extingueret in angustia
lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime
veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei
similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iuppiter facto mortalibus
parem gratiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano factam deorum
voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est appellata. Prometheum autem in
monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena vinxit; quem alligatum ad triginta
milia annorum Aeschylus tragoediarum scriptor ait. Praeterea admisit ei aquilam,
quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex
Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam
manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.
Sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat. Qui veritus id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur, coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque id, quod fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio referret. Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae eo tempore nascebantur. Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant.
XVI
AQUILA. Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi
tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse
existimatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios
contendere volare. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures
Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui
Coum insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se
Meropas appellaret. Hunc autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere
nympharum procreatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi
coepit. Tandem a Proserpina vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem
desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem
misertam eius in aquilam corpus eius convertisse et inter sidera constituisse,
ne, si hominis effigie eum constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis
desiderio moveretur. Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete
subreptum Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem
aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam;
quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt
Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem
incidisse; et cum ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse.
Iovem autem misertum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse
aquilam, quae soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet;
quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio
aquilam in mundo locavit.
XVII
DELPHIN. Hic qua de causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita
cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et
illa cupiens conservare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum
dimisisse, in his et Delphina quendam nomine. Qui pervagatus insulas, aliquando
ad virginem pervenit eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum
administravit. Pro quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc
amplius. Qui Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius
constituere videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur. Aglaosthenes
autem, qui Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui
puerum etiam Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum
redderent nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum
et complures Graeci dixerunt. Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe
praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos
iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo
delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare
inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber
memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit. Alii
autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum
travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa
vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in
placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona
inter se partirentur. Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut
dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret
ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum
questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit
deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis
cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit;
quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius memoriae causa
quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur;
pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui
se putabant servitute elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino
conprehensi, non mediocri supplicio sunt affecti.
XVII
EQUUS. Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis
filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem
aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore
Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam
regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret,
promittens ei coniugis regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad
regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui
quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum
esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam
dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret
Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor
effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque
longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse
dicitur. Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur.
Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus
eius moveretur, profugisse Argis dixerunt. Euripides autem in Melanippa
Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea appellatam dicit. Quae cum
aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore
ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus
adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem
procreasse videretur. Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a
deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate
postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem
dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in
equam esse conversam. Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere
Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur
etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli
dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse.
XIX
DELTOTON. Hoc sidus quod ut littera est Graeca in triangulo posita,
itaque appellatur. Quod Mercurius supra caput Arietis statuisse existimatur
ideo, ut obscuritas Arietis huius splendore, quo loco esset, significaretur, et
Iovis nomine Graece Dios primam litteram deformaret. Nonnulli Aegypti
positionem; alii, qua Nilus terminaret Aethiopiam et Aegyptum dixerunt. Alii
Siciliam figuratam putaverunt; alii, quod orbem terrarum superiores trifariam
diviserunt, tres angulos esse constitutos dixerunt.
XX
ARIES. Hic existimatur esse, qui Phrixum et Hellen transtulisse dictus
est per Hellespontum. Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream pellem; de
qua alibi plura dicemus. Sed Hellen decidisse in Hellespontum, et a Neptuno
conpressam Paeona procreasse conplures, nonnulli Edonum dixerunt. Praeterea
Phrixum incolumem ad Aeetam pervenisse, arietem Iovi inmolasse, pellem in templo
fixisse et arietis ipsius effigiem ab Nube inter sidera constitutam, habere
tempus anni, quo frumentum seritur; quod id Ino tostum severit ante, quae maxime
fugae fuit causa. Eratosthenes ait arietem ipsum sibi pellem auream detraxisse
et Phrixo memoriae causa dedisse, ipsum ad sidera peruenisse, quare, ut supra
diximus, obscurius videatur. Hunc autem nonnulli dixerunt in oppido Orchomeno,
quod est in Boeotia, natum; alii in Salonum Thessaliae finibus procreatum. Alii
dicunt Crethea et Athamantem cum aliis conpluribus Aeoli filios fuisse; nonnulli
etiam Athamantis filium Salmonea esse Aeoli nepotem dixerunt. Crethea autem
habuisse Demodicen uxorem, quam alii Biadicen dixerunt. Hanc autem Phrixi
Athamantis filii corpore inductam in amorem incidisse, neque ab eo, ut sibi
copiam faceret, inpetrare potuisse. Itaque necessario coactam, criminari eum ad
Crethea coepisse, quod diceret ab eo vim sibi pene allatam, et horum similia
mulierum consuetudine dixisse. Quo facto Crethea ut uxoris adamantem et regem
decebat, permotum, Athamanti ut de eo supplicium sumeret persuasisse. Nubem
autem interuenisse, et ereptum Phrixum et Hellen eius sororem in ariete
inposuisse et per Hellespontum quam longissime possent profugere iussisse.
Hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse, et ex eius nomine
Hellespontum appellatum. Phrixum Colchos peruenisse et, ut ante diximus, arietis
interfecti pellem in templo fixisse. Ipsum autem a Mercurio. Ad Athamantem esse
reductum, qui patri satisfecerit, eum innocentia confisum profugisse. Hermippus
autem dicit, quo tempore Liber Africam oppugnaverit, devenisse cum exercitu in
eum locum, qui propter multitudinem pulueris Ammodes est appellatus. Itaque cum
in maximum periculum devenisset, quod iter necessario faciendum esse videbat,
accessit eo, ut aquae maxima penuria esset; quo facto exercitus ad defectionem
maximam venire cogebatur. Qui dum quid agerent cogitant, aries quidam fortuitu
ad milites seorsum errans peruenit; quos cum vidisset, fuga praesidium sibi
paravit. Milites autem, qui eum fuerant conspicati, etsi puluere et aestu pressi
vix progrediebantur, tamen ut praedam ex flamma petentes, arietem sequi
coeperunt usque ad eum locum, qui Iovis Hammonis postea templo constituto est
appellatus. Quo cum peruenissent, arietem quem secuti fuerant, nusquam inuenire
potuerunt; sed quod magis his fuerat optandum, aquae magnam copiam in eo loco
nacti sunt, recuperatisque corporibus Libero statim nuntiaverunt. qui gavisus ad
eos fines exercitum deduxit et Iovis Hammonis templum cum arietinis cornibus
simulacro facto constituit. Arietem inter sidera figuravit, ita ut cum sol in
eius foret signo, omnia nascentia recrearentur, quae veris tempore fiunt, hac re
maxime, quod illius fuga Liberi recreavit exercitum. Praeterea XII signorum
principem voluit esse, quod illius optimus exercitui fuerat ductor. Sed de
Hammonis simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit, ait: Cum Liber Aegyptum
et reliquos fines regno teneret et omnia primus hominibus ostendisse diceretur,
Hammonem quendam ex Africa venisse et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse,
quo facilius et eius gratia uteretur et aliquid primus inuenisse diceretur.
Itaque pro beneficio ei Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas
Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammonis, capite cornuto instituunt, ut
homines memoria teneant eum primum pecus ostendisse. Qui autem Libero factum
voluerunt adsignare, quod non petierit ab Hammone, sed ultro ad eum sit
adductum, simulacra illi cornuta faciunt et arietem memoriae causa inter sidera
fixum dicunt.
XXI
TAURUS. Hic dicitur inter astra esse constitutus, quod Europam incolumem
transuexerit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum Io in bovem sit
conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera constituisse, quod
eius prior pars appareat ut tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur.
Spectat autem ad exortum solis; cuius oris effigiem quae continent stellae,
Hyades appellantur. Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi nutrices esse
demonstrat, numero septem, quas etiam antea nymphas Dodonidas appellatas. Harum
nomina sunt haec: Ambrosia, Eudora, Pedile, Coronis, Polyxo, Phyto, Thyone. Hae
dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Ambrosiam omnes ad Thetim profugatae, ut
ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes dicit, ad Thebas Liberum perlatum Inoni
tradiderunt. Quam ob causam ab Iove his gratia est relata, quod inter sidera
sunt constitutae. Pliades autem appellatae sunt, ut ait Musaeus, quod ex Atlante
et Aethra Oceani filia sint filiae XV procreatae, quarum V Hyades appellatas
demonstrat, quod earum Hyas fuerit frater, a sororibus plurimum dilectus. Qui
cum venans a leone esset interfectus, quinque, de quibus supra diximus,
lamentationibus assiduis permotae, dicuntur interisse; quare eas, quod plurimum
de eius morte laborarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem sorores
deliberasse de sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse; quare quod
plures idem senserint, Pliadas dictas. Alexander autem Hyadas ait dictas, quod
Hyantis et Boetiae sint filiae; Pliadas autem, quod ex Plione Oceani et Atlante
sint natae. Hae numero septem dicuntur, sed nemo amplius VI potest videre; cuius
causa proditur haec, quod de septem sex cum immortalibus concubuerint, tres cum
Iove, duae cum Neptuno, una cum Marte, reliquia autem Sisyphi fuisse uxor
demonstratur. Quarum ex Electra et Iove Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete
Lacedaemona procreatum; ex Alyone autem et Neptuno Hyriea, ex Celaeno Lycum et
Nyctea natum. Martem autem ex Sterope Oenomaum procreasse, quam alii Oenomai
uxorem dixerunt. Meropen autem Sisypho nuptam Glaucum genuisse, quem complures
Bellerophontis patrem esse dixerunt. Quare propter reliquas eius sorores inter
sidera constitutam; sed quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. Alii
dicunt Electram non apparere ideo, quod Pliades existimentur choream ducere
stellis; sed postquam Troia sit capta, et progenies eius quae a Dardano fuerit,
sit eversa, dolore permotam ab his se removisse, et in circulo qui arcticus
dicitur, constitisse, ex quo tam longo tempore lamentantem capillo passo videri;
itaque e facto Cometen esse appellatam. Sed has Pliadas antiqui astrologi
seorsum a Tauro deformaverunt, ut ante diximus, Pliones et Atlantis filias. Quae
cum per Boetiam cum puellis iter faceret, Oriona comitatum voluisse ei vim
afferre; illam fugere coepisse, Oriona autem secutum esse annos VII neque
invenire potuisse. Iovem autem puellarum misertum, iter ad astra constituisse,
et postea a nonnullis astrologis caudam Tauri appellatas. Itaque adhuc Orion
fugientes eas ad occasum sequi videtur. Eas stellas nostri Vergilias
appellaverunt, quod post ver exoriuntur, et hae quidem ampliorem ceteris habent
honorem, quod earum signo exoriente aestas significatur, occidente autem hiems
ostenditur, quod aliis non est traditum signis.
XXII
GEMINI. Hos conplures astrologi Castorem et Pollucem esse dixerunt; quos
demonstrant omnium fratrum inter se amantissimos fuisse, quod neque de
principatu contenderint, neque ullam rem sine communi consilio gesserint. Pro
quibus officiis eorum Iuppiter notissima sidera eos constituisse existimatur.
Neptunum autem pari consilio munerasse; nam equos quibus utuntur donavit et
dedit potestatem naufragis saluti esse. Alii dixerunt Herculem esse et
Apollinem; nonnulli etiam Triptolemum, quem supra diximus, et Iasiona a Cerere
dilectos et ad sidera perlatos. Sed qui de Castore et Polluce dicunt, hoc
amplius addunt, ut Castor in oppido Aphidnis sit occisus, quo tempore
Lacedaemones cum Atheniensibus bellum gesserunt. Alii autem, cum oppugnarent
Spartam Lynceus et Idas, ibi perisse dixerunt. Pollucem ait Homerus concessisse
fratri dimidiam vitam; itaque alternis diebus eorum quemque lucere.
XXIII
CANCER dicitur Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum
Hercules contra hydram Lernaeam constitisset, ex palude pedem eius mordicus
arripuisset; quare Herculem permotum, eum interfecisse. Iunonem autem inter
sidera constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae maxime solis cursu
continentur.
In eius deformationis parte sunt quidam qui Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus stellis omnino figurati. Liber enim ab Iunone furore obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ab Iovis Dodonaei oraculum pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis perveniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non posset, quibusdam asellis duobus obviam factis dicitur unum eorum deprehendisse et ita esse transvectus, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad templum Iovis Dodonaei, statim dicitur furore liberatus asellis gratiam retulisse et inter sidera eos collocasse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi, quo fuerit vectus, vocem humanam dedisse. Itaque eum postea cum Priapo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro quo Liberum eius misertum in sideribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non homine timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra Cancrum constituit, qui eius beneficio fuerat adfixus astris.
Dicitur etiam alia historia de Asellis. Ut ait Eratosthenes, quo tempore Iuppiter, bello gigantibus indicto, ad eos oppugnandos omnes deos convocasset, venisse Liberum patrem, Vulcanum, Satyros, Silenos asellis vectos. Qui cum non longe ab hostibus abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem et inauditum gigantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se coniecerint et ita sint superati. Huic similis est historia de bucino Tritonis. Nam is quoque fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad gigantas tulisse et ibi sonum quendam inauditum per concham misisse. Hostes autem veritos ne qua esset inmanis fera ab adversariis adducta, cuius esset ille mugitus, fugae se mandasse, et ita victos in hostium potestatem pervenisse.
XXIV
LEO. Hic dicitur ab Iove inter astra constitutus, quod omnium ferarum
princeps esse existimatur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Herculis
prima fuerit haec certatio, et quod eum inermis interfecerit. De hoc et
Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius supra simulacrum proxime Virginem
sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines
Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptolomaeus
Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem, et paucis
post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor
Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris
Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod
factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire
gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a
figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen
nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam
fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine hostium
perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam, insiluisse in
equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures hostium
interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam
magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam
cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas
constituisse petitionem.
XXV
VIRGO. Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei
et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula
hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et
aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras
nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis
vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus
officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines
fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum
genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse.
Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixerunt, et hoc magis non convenit inter
eos, quod caput eius nimium obscurum videtur. Nonnulli eam Erigonen Icari filiam
dixerunt, de qua supra diximus. Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi
natam, et infantem Parthenon nomine appellatam; eamque, quod parva interierit,
ab Apolline inter sidera collocatam.
XXVI
SCORPIUS. Hic propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur,
quorum unius effigiem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de
causa statutum existimatur: quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum
se esse confideret, dixisse etiam Dianae et Latonae se omnia, quae ex terra
oriantur, interficere valere. Quare Terram permotam, Scorpionem misisse, qui eum
interficere monstratur. Iovem autem utriusque animum admiratum, Scorpionem inter
astra conlocasse, ut species eius hominibus documento esset, ne quis eorum
aliqua re sibi confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse ab Iove,
ut idem illi beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum
ita constitutum, ut, cum Scorpius exoriatur, occidat Orion.
XXVII
SAGITTARIUS. Hunc complures Centaurum esse dixerunt; alii autem hac de
causa negaverunt, quod nemo Centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur,
cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat ut Satyri. Dicunt enim
nonnulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium. Ut ait
Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helicone habuisse et
cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exerceri. Itaque
pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerrimum in silvis et
acutissimum in musis factum esse. Pro quo studio illius petisse Musas ab Iove,
ut in aliquo astrorum numero eum deformaret. Itaque Iovem fecisse; et cum omnia
illius artificia uno corpore vellet significare, crura eius equina fecisse, quod
equo multum sit usus; et sagittas adiunxisse, ut ex his et acumen et celeritas
eius videretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, quod iam non minus hoc
Croto Musae, quam Liber Satyris sit delectatus. Ante huius pedes stellae sunt
paucae et in rotundo deformatae, quas coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli
dixerunt.
XXVIII
CAPRICORNUS. Huius effigies similis est Aegipani. Quem Iuppiter, quod cum
eo erat nutritus, in sideribus esse voluit, ut capram nutricem, de qua ante
diximus. Hic etiam dicitur, cum Iuppiter Titanas obpugnaret, primus obiecisse
hostibus timorem, qui panikos appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac etiam de
causa eius inferiorem partem piscis esse formationem, et quod muricibus hostes
sit iaculatus pro lapidum iactatione. Aegyptii autem sacerdotes et nonnulli
poetae dicunt, cum complures dii in Aegyptum convenissent, repente pervenisse
eodem Typhona, acerrimum giganta et maxime deorum hostem. Quo timore permotos in
alias figuras se convertisse; Mercurium factum esse ibim, Apollinem autem, quae
Threicia avis vocatur, Dianam aeluro similatam. Quibus de causis Aegyptios ea
genera violari non sinere demonstrant, quod deorum imagines dicantur. Eodem
tempore Pana dicunt in flumen se deiecisse et posteriorem partem corporis
effigiem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Typhone profugisse. Cuius
cogitatum Iovem admiratum, inter sidera effigiem eius fixisse.
XXIX
AQUARIUS. Hunc conplures Ganymedem esse dixerunt, quem Iuppiter propter
pulchritudinem corporis ereptum parentibus, deorum ministrum fecisse
existimatur. Itaque ostenditur ut aquam aquali infundens. Hegesianax autem
Deucaliona dicit esse, quod eo regnante tanta vis aquae se a caelo profuderit,
ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubulus autem Cecropem demonstrat esse,
antiquitatem generis commemorans et ostendens, antequam vinum traditum sit
hominibus, aqua in sacrificiis deorum usos esse, et ante Cecropem regnasse quam
vinum sit inventum.
XXX
PISCES. Diognetus Erythraeus ait quodam tempore Venerem cum Cupidine
filio in Syriam ad flumen Euphraten venisse. Eodem loco repente Typhona, de quo
supra diximus, apparuisse; Venerem autem cum filio in flumen se proiecisse et
ibi figuram piscium forma mutasse; quo facto, periculo esse liberatos. Itaque
postea Syros, qui in his locis sunt proximi, destitisse pisces edere, quod
vereantur eos capere, ne simili causa aut deorum praesidia impugnare videantur,
aut eos ipsos captare. Eratosthenes autem ex eo pisce natos hos dicit, de quo
posterius dicemus.
XXXI
CETUS. De hoc dicitur quod a Neptuno sit missus, ut Andromedam
interficeret, de qua ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter
inmanitatem corporis et illius virtutem inter sidera conlocatum.
XXXII
ERIDANUS. Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse dixerunt. Qui
autem Nilum volunt vocari, propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum
esse demonstrant, praeterea quod infra hunc quaedam stella sit, clarius ceteris
lucens, nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine adluitur Nilo.
XXXIII
LEPUS. Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut oportebat,
eum venatorem finxissent, voluerunt etiam significare aliqua de causa; itaque
leporem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio constitutum
dixerunt, eique datum esse praeter cetera genera quadrupedum, ut alios pareret,
alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant tam nobilem
et tam magnum venatorem, de quo et ante in Scorpionis signo diximus, oportere
fingi leporem venari. Callimachum quoque accusari, quod cum Dianae scriberet
laudes, eam leporum sanguine gaudere et eos venari dixisset. Itaque Oriona cum
Tauro decertantem fecerunt.
Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt. Apud antiquos in insula Lero nullum leporem fuisse, sed ex eorum civitate adulescentium quendam, studio generis inductum, ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus eius civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes lepores alere coepisse. Ita non longo intervallo tantam multitudinem leporum procreatam, ut tota insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus nihil daretur, in semina eorum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio totius civitatis vix denique eos ex insula abegisse dicuntur. Itaque postea leporis figuram in astris constituisse, ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in vita, quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur.
XXXIV
ORION. Hunc Hesiodus Neptuni filium dicit ex Euryale Minois filia natum;
concessum autem ei, ut supra fluctus curreret ut in terra, quemadmodum Iphiclo
datum dicitur, ut supra aristas curreret neque eas infringeret. Aristomachus
autem dicit quendam Hyriea fuisse Thebis, Pindarus autem in insula Chio. Hunc
autem, cum Iovem et Mercurium hospitio recepisset, petisse ab his, ut sibi
aliquid liberorum nasceretur. Itaque quo facilius petitum impetraret, bovem
immolasse et his pro epulis adposuisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iovem et
Mercurium quod corium de bove foret detractum, et quod fecerant urinae in corium
infudisse, et id sub terra poni iussisse. Ex quo postea natum puerum, quem
Hyrieus e facto Uriona appellaret. Sed venustate et consuetudine factum est, ut
Orion vocaretur. Hic dicitur Thebis Chium venisse et Oenopionis filiam Meropen
per vinum cupiditate incensus conpressisse. Pro quo facto ab Oenopione
excaecatus et de insula eiectus existimatur Lemnum ad Vulcanum pervenisse et ab
eo quendam ducem Cedaliona nomine accepisse. Quem collo ferens dicitur ad Solem
venisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium revertisse. Oenopiona autem
a civibus sub terra custoditum esse. Quem postquam se invenire posse desperaret
Orion, in insulam Cretam pervenisse, et ibi venari coepisse cum Diana, et ei
polliceri quae supra diximus, et ita ad sidera pervenisse. Nonnulli autem aiunt
Oriona cum Oenopione prope nimia coniunctum amicitia vixisse, et quod ei
voluerit suum studium in venando probare, Dianae quoque pollicitum quae supra
diximus; et ita interfectum. Alii dicunt cum Callimacho, cum Dianae vim voluerit
adferre, ab ea sagittis esse confixum et ad sidera propter venandi consimile
studium deformatum. Istrus autem dicit Oriona a Diana esse dilectum et paene
factum, ut ei nupsisse existimaretur. Quod cum Apollo aegre ferret, et saepe eum
obiurgans nihil egisset, natantis Orionis longe caput solum videri conspicatus,
contendit cum Diana eam non posse sagittam mittere ad id, quod nigrum in mari
videretur. Quae cum se vellet in eo studio maxime artificem dici, sagitta missa
caput Orionis traiecit. Itaque eum cum fluctus interfectum ad litus eiecisset,
et se eum Diana percussisse plurimum doleret, multis eius obitum prosecuta
lacrimis, inter sidera statuisse existimatur. Sed quae post mortem eius Diana
fecerit, in eius historiis dicemus.
XXXV
CANIS. Hic dicitur ab Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa
pervenisse. Quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo
beneficio canem muneri accepisse, quod illa studiosa fuerit venationis, et quod
cani fuerat datum, ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum canis ad
Cephalum pervenit, quod Procris eius fuerat uxor. Quem ille ducens secum Thebas
pervenit, ubi erat vulpes, cui datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset.
Itaque cum in unum pervenissent, Iuppiter nescius quid faceret, ut Istrus ait,
utrosque in lapidem convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et
quod studiosus fuerit venandi, cum eo canem quoque inter astra conlocatum; alii
autem Icari canem esse dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos
habent auctores.
Sed canis habet in lingua stellam unam, quae ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam Isis suo nomine statuisse existimatur et Sirion appellasse propter flammae candorem, quod eiusmodi sit, ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse.
XXXVI
PROCYON. Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis Orionis
esse existimatur. Hac etiam de causa Procyon est appellatus, sed isdem omnibus
historiis quibus superior Canis annumeratur.
XXXVII
ARGO. Hanc nonnulli propter celeritatem Graece dixerunt Argo appellatam;
alii quod Argus eius fuerit inventor. Hanc autem primam in mari fuisse conplures
dixerunt, et hac re maxime stellis esse figuratam. Hanc navem factam Pindarus
ait in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Callimachus autem in isdem
finibus ad Apollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse
existimantur in eo loco, qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo ibi primum
conpacta dicitur, quod est Graece pagasai. Homerus hunc eundem locum in
Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli aiunt a Minerva
quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non tota effigies
inter astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum, significans, ne
homines navibus fractis pertimescerent.
XXXVIII
CENTAURUS. Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius esse, qui
non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia superasse. Aesculapium
et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit, ut inter
astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur et simul cum Chirone
sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis et
ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus
sagittis tam magna corpora Centaurorum interfecerit, ipsum contendere arcum
conatum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua
re Iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra
aram tenens immolare videtur. Hunc alii Pholon esse Centaurum dixerunt, eum qui
auspicio praeter ceteros plurimum valuisset; itaque ad Aram cum hostia venire
Iovis voluntate figuratum.
XXXIX
ARA. In hac primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse, cum
Titanas oppugnare conarentur; eam autem Cyclopas fecisse. Ab ea consuetudine
homines dicuntur instituisse sibi, ut cum aliquam rem efficere cogitarent, prius
sacrificarent, quam agere incepissent.
XL
HYDRA. In qua Corvus insidere et Crater positus existimatur; de qua hanc
habemus memoriae proditam causam. Corvus Apollinis tutela usus, eo sacrificante,
missus ad fontem aquam puram petitum vidit arbores conplures ficorum inmaturas;
eas exspectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post
aliquot dies coctis ficis, et a corvo compluribus earum comesis, exspectans
Apollo corvum vidit cum cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius
dicitur, quod diu moratus sit, Apollo, qui coactus mora corvi alia aqua est
usus, hac igitur ignominia eum adfecisse, ut quamdiu fici coquerentur, corvus
bibere non possit, ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum
vellet significare sitim corvi, inter sidera constituit cratera et supposuit
hydram, quae corvum sitientem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius
extremam verberare, ut Istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram
transire dixerunt Coronida Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline
Aesculapiumprocreasse, sed postea Ischyn Elati filium cum ea concubuisse. Quod
cum viderit corvus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, Apollinem
pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Ischyn sagittis confixisse.
De cratera autem hanc historiam Phylarchus scribit. In Chersoneso quae confinis est Troiae, ubi Protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt, urbs Elaeusa nomine dicitur. In qua Demophon quidam cum regnaret, incidit eorum finibus repentina vastitas et civium interitio miranda. Qua re Demophonta permotum ferunt misisse ad Apollinis oraculum quaerentis remedium vastitatis. Responso autem dato, ut quotannis una de nobilium genere virgo diis penatibus eorum immolaretur. Demophon omnium filias praeter suas sorte ductas interficiebat, usque dum cuidam civium loco nobilissimo eorum nato perdoluit inceptum Demophontis. Qui negare coepit de sua filia se passurum sortiri, nisi eodem regis filiae essent coniectae. Quo facto rex permotus, illius filiam sine sorte ductam interfecit. Quod Mastusius nomine, virginis pater, instanti tempore simulavit se patriae causa non aegre ferre factum (potuisset enim postea sorte ducta nihilominus interire); quod paulatim dies regi in oblivionem perduxit. Itaque cum se prope amicissimum regi virginis pater ostendisset, sollemne sacrificium se habere dixit, eumque et filias eius ad id conficiendum invitavit. Qui nihil aliter futurum suspicatus, filias ante misit, ut ipse occupatus in re civili postea veniret. Quod cum ex optato Mastusio accidisset, filias regis interfecit et sanguinem earum cum vino in cratera mixtum advenienti regi pro potione dari iussit. Qui cum filias desideraret, et quid his factum esset rescisset, Mastusium cum cratere in mare proici iussit. Quo facto maro, quo ille est proiectus, memoriae causa Mastusium mare vocatum est; portus autem adhuc Crater appellatur. Quem antiqui astrologi stellis deformarunt, ut homines meminissent maleficium neminem temere lucrari posse, neque oblivionem inimicitiarum fieri solere. Nonnulli cum Eratosthene dicunt eum cratera esse, quo Icarus sit usus, cum hominibus ostenderet vinum; alii autem dicunt dolium esse, quo Mars ab Oto et Ephialte sit coniectus.
XLI
PISCIS qui notius appellatur. Hic videtur ore aquam excipere a signo
Aquarii. Qui laborantem quondam Isim servasse existimatur; pro quo beneficio
simulacrum piscis et eius filiorum, de quibus ante diximus, inter astra
constituit. Itaque Syri complures pisces non esitant et eorum simulacra inaurata
pro diis penatibus colunt. De hoc et Ctesias scribit.
XLII
Reliquum est nobis disputare de stellis quinque, quas complures ut erraticas,o
ita planetas Graeci dixerunt. Quarum una est Iovis, nomine Phaenon, quem
Heraclides Ponticus ait, quo tempore Prometheus homines finxerit, hunc
pulchritudine corporis reliquos praestantem fecisse; cumque supprimere
cogitaret, neque Iovi ut ceteros redderet, Cupidinem Iovi nuntiasse. Quo facto
missum Mercurium ad Phaenonem persuasisse, ut ad Iovem veniret et inmortalis
fieret. Itaque eum inter astra collocatum.
Secunda stella dicitur Solis, quam alii Saturni dixerunt. Hanc Eratosthenes a Solis filio Phaethonta appellatam dicit. De quo complures scripserunt, ut patris inscienter curru vectus, incenderit terras; quo facto ab Iove fulmine percussus, in Eridanum deciderit et a Sole inter sidera sit perlatus.
Tertia est stella Martis, quam alii Herculis dixerunt, Veneris sequens stellam hac, ut Eratosthenes ait, de causa. Quod Vulcanus cum uxorem Venerem duxisset, et propter eius observantiam Marti copia non fieret, ut nihil aliud adsequi videretur, nisi sua stella Veneris sidus persequi a Veneri impetravit. Itaque cum vehementer amore eum incenderet, significans e facto stellam Pyroenta appellavit.
Quarta stella est Veneris, Lucifer nomine; quam nonnulli Iunonis esse dixerunt. Hanc eandem Hesperum appellari, multis traditum est historiis. Hic autem omnium siderum maximus esse videtur. Nonnulli hunc Aurorae et Cephali filium dixerunt, pulchritudine multos praestantem. Ex qua re etiam cum Venere dicitur certasse, ut etiam Eratosthenes dicit eum hac de causa Veneris appellari, et exoriente sole et occidente videri. Quare, ut ante diximus, iure hunc et Luciferum et Hesperum nominatum.
Quinta stella est Mercurii, nomine Stilbon. Sed haec est brevis et clara. Haec autem Mercurio data existimatur, quod primus menses instituerit et perviderit siderum cursus. Euhemerus autem Venerem primam ait sidera constituisse et Mercurio demonstrasse.
XLII
Praeterea ostenditur circulus quidam in sideribus, candido colore, quem lacteum
esse nonnulli dixerunt. Eratosthenes enim dicit Mercurio infanti puero insciam
Iunonem dedisse lacte; sed postquam rescierit eum Maiae filium esse, reiecisse
eum ab se; ita lactis profusi splendorem inter sidera apparere. Alii dixerunt
dormienti Iunoni Herculem suppositum, et experrectam id quod supra diximus
fecisse. Alii autem Herculem propter nimiam aviditatem multitudinem lactis
adpetisse neque in ore continere potuisse: quod ex ore eius profusum, circulum
significasse. Alii dicunt, quo tempore Ops Saturno lapidem pro partu attulit,
iussisse ei lacte praebere. Quare cum pressisset mammam, profuso lacte circulum
deformatum, quem supra demonstravimus.
Nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus.